| qvi parrhasio evandro Arcadico a civitate Arcadiae, | 11.31.1 |
| quam Donatus vult a parra avi dictam: quod procedit, si parra | |
| nomen est Graecum; si autem Latinum est, stulte sensit, nam | |
| Graecum nomen etymologiam Latinam non recipit. {⁴³alii Iovis filium | |
| Parrhasium dicunt, qui habuit Arcadem filium, ex quo primo Par- | 5 |
| rhasii, post Arcades dicti sunt. sane Arcadum genera fuerunt quat- | |
| tuor, Parrhasiorum, Maenaliorum, Azanorum, Cynaethorum. alii non | |
| Azanos et Cynaethos, sed Azanes et Cynaetheos dicunt.}⁴³ |