tene inqvit iteratio est; nam supra ait 'lacrimis ita fatur 11.42.1
obortis', sicut in quinto posuit "et fidam sic fatur ad aurem"
et paulo post intulit "dic ait". sane sciendum hanc adlocu-
tionem talem esse, qualis illa ubi defletur Euryalus: nam
locis omnibus commovet miserationem, ab aetate, a tempore, a vul- 5
nere, a spe parentis. cvm laeta veniret invidit fortvna
mihi ac si diceret: quantum noceret adversa, cum laeta talem in-
tulit casum? videtur autem dolere quod queri non potest de For-
tunae crudelitate, quae ei uno eodemque tempore et tanta contulit
beneficia, et tale intulit damnum. 'tene' {⁴³autem}⁴³ 'invidit Fortuna 10
mihi', ut "Liber pampineas invidit collibus umbras".