| nil iam caelestibvs vllis debentem vivi enim supero- | 11.51.1 |
| rum sunt, mortui ad inferos pertinent, unde in duodecimo | |
| "vos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa vo- | |
| luntas". superis autem debemus omnia donec vivimus, ideo quia, | |
| ut dicunt physici, cum nasci coeperimus, sortimur a Sole spiritum, | 5 |
| a Luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium, a Iove | |
| honorum desiderium, a Venere cupiditates, a Saturno humorem: | |
| quae omnia singulis reddere videntur extincti. {⁴³secundum physicam | |
| disciplinam dicit: tradunt enim physici omnia nos mereri a superis, | |
| quae rursus extincti reddimus ipsis potestatibus supernis. quod et Plato | 10 |
| videtur astruere qui dicit, quod cum de effluxione fontium non alia- | |
| rum quarumlibet rerum, sed ipsarum stellarum, fuerint animae corpo- | |
| ribus commodandae, quicquid de ipsis fontibus stellarum ebullit, hoc | |
| intellegi debere stellas. ergo priusquam in corpora ingrediantur animae | |
| per haec signa erratica transeuntes, singula supra dicta singulae acci- | 15 |
| piunt, item exeuntes singula singulis redhibere dicit quae in corpus | |
| venientes perceperunt.}⁴³ |