| harvm vnam {⁴³'unam' pro 'alteram',}⁴³ de duobus {⁴³scilicet}⁴³ et | 11.76.1 |
| 'horum alterum' et 'horum unum' possumus dicere: nam artigraphi | |
| hoc tantum vetant, ne de duobus 'alium' dicamus, quod de multis | |
| proprie dicitur. sane figurate dixit 'vestem induit', ut | |
| "exuvias indutus Achillis", cum in usu sit 'induit illa re', ut | 5 |
| "indutosque iubet truncos hostilibus armis", {⁴³id est truncos in- | |
| dutos iubet offerri. sane hoc videtur secundum caerimonias flaminum | |
| subtiliter dixisse. flamini enim nisi unum mortuum non licet tangere, | |
| sed Aeneas plurimos postea occidit. sed aliud est in bello occidere, | |
| aliud mortuum tangere. sciendum est tamen, Aeneae omne genus sacer- | 10 |
| dotii tribui}⁴³. |