| eqvos et tela qvibvs spoliaverat hostem vel Pallas, | 11.80.1 |
| vel Aeneas: nam ambigue positum est. spolia autem cum proprie | |
| ea tantum sint quibus hostis spoliari potest, ut lorica vel vestis, | |
| abusive iam spolium dicitur quicquid hostibus tollitur: unde est | |
| "postquam illum vita victor spoliavit Achilles". | 5 |
| {⁴³alii 'equos et tela, quibus spoliaverat hostem' ad Pallantem volunt tan- | |
| tum pertinere, quia in antiquis disciplinis relatum est, quae quisque | |
| virtute ornamenta consecutus esset, ut ea mortuum eum condecorarent: | |
| Sallustius "exuant armis equisque".}⁴³ |