eqvos et tela qvibvs spoliaverat hostem vel Pallas, 11.80.1
vel Aeneas: nam ambigue positum est. spolia autem cum proprie
ea tantum sint quibus hostis spoliari potest, ut lorica vel vestis,
abusive iam spolium dicitur quicquid hostibus tollitur: unde est
"postquam illum vita victor spoliavit Achilles". 5
{⁴³alii 'equos et tela, quibus spoliaverat hostem' ad Pallantem volunt tan-
tum pertinere, quia in antiquis disciplinis relatum est, quae quisque
virtute ornamenta consecutus esset, ut ea mortuum eum condecorarent:
Sallustius "exuant armis equisque".}⁴³