| {⁴³post bellator eqvvs militaris enim disciplinae fuit, ut equus | 11.89.1 |
| usque ad sepulchrum duceretur, armiger perversa arma gestaret: unde | |
| hanc consuetudinem videtur poeta servasse.}⁴³ positis insignibvs sine | |
| faleris. quod autem equum dicit lacrimare non mirum est, cum | |
| Homerus etiam divinantem induxerit. {⁴³Plinius solum equum praeter | 5 |
| hominem lacrimare et doloris adfectum sentire dicit.}⁴³ aethon nomen | |
| equi, quo etiam Aurorae equus vocatur. {⁴³quod autem equus bellator | |
| ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas | |
| in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat | |
| vivo concessum, mortuo non adimebatur.}⁴³ | 10 |