| versis arcades armis lugentum more mucronem hastae, | 11.93.1 |
| non cuspidem contra terram tenentes: {⁴³quoniam antiqui nostri omnia | |
| contraria in funere faciebant:}⁴³ scuta etiam invertentes propter numina | |
| illic depicta, ne eorum simulacra cadaveris polluerentur aspectu, | |
| {⁴³sicut habuisse Arcades Bacchylides in dithyrambis dicit: et hoc,}⁴³ ut | 5 |
| non nullis frustra placet: nam lugentum mos est prioris habitus | |
| inmutatio. {⁴³alii 'versis armis' in oblicum versis scutis, ne splenderent | |
| insignia: arma autem scuta dici ipse declarat, ut "Lausum | |
| socii exanimem super arma ferebant". sed potest hoc de armis | |
| versis non ad Arcadas solum, sed ad omnes pertinere. an 'versis ar- | 10 |
| mis' quod interempto Pallante victos iam se Arcades arbitrabantur. alii | |
| dicunt hunc morem fuisse, ut de suo duce numquam voce quereretur | |
| exercitus, ne seditio paulatim insurgeret, verum armorum ordinem mu- | |
| tantes scuta supina portarent. ergo vel Aeneas ab Arcadibus arguitur | |
| quod Pallas non sit vindicatus, vel Euander quod novi hospitis gratia | 15 |
| adulescentem temere in bella proiecerat.}⁴³ |