versis arcades armis lugentum more mucronem hastae,
|
11.93.1
|
non cuspidem contra terram tenentes: {⁴³quoniam antiqui nostri omnia
|
|
contraria in funere faciebant:}⁴³ scuta etiam invertentes propter numina
|
|
illic depicta, ne eorum simulacra cadaveris polluerentur aspectu,
|
|
{⁴³sicut habuisse Arcades Bacchylides in dithyrambis dicit: et hoc,}⁴³ ut
|
5
|
non nullis frustra placet: nam lugentum mos est prioris habitus
|
|
inmutatio. {⁴³alii 'versis armis' in oblicum versis scutis, ne splenderent
|
|
insignia: arma autem scuta dici ipse declarat, ut "Lausum
|
|
socii exanimem super arma ferebant". sed potest hoc de armis
|
|
versis non ad Arcadas solum, sed ad omnes pertinere. an 'versis ar-
|
10
|
mis' quod interempto Pallante victos iam se Arcades arbitrabantur. alii
|
|
dicunt hunc morem fuisse, ut de suo duce numquam voce quereretur
|
|
exercitus, ne seditio paulatim insurgeret, verum armorum ordinem mu-
|
|
tantes scuta supina portarent. ergo vel Aeneas ab Arcadibus arguitur
|
|
quod Pallas non sit vindicatus, vel Euander quod novi hospitis gratia
|
15
|
adulescentem temere in bella proiecerat.}⁴³
|
|