| salve aeternvm mihi maxime palla aeternvmqve vale | 11.97.1 |
| Varro in libris logistoricis dicit, ideo mortuis 'salve' et 'vale' dici, | |
| non quod aut valere aut salvi esse possunt, sed quod ab his rece- | |
| dimus, eos numquam visuri. hinc ortum est ut etiam maledicti | |
| significationem interdum 'vale' obtineat, ut Terentius "valeant qui | 5 |
| inter nos discidium volunt", hoc est ita a nobis discedant, ut | |
| numquam ad nostrum revertantur aspectum. ergo cum mortuo di- | |
| citur 'vale', non etymologia consideranda est, sed consuetudo, quod | |
| nullis 'vale' dicimus nisi a quibus recedimus. |