| vivendo vici mea fata diu vivendo, ut in bucolicis | 11.160.1 |
| "o Lycida, vivi pervenimus". 'vici' autem 'mea fata', id | |
| est naturalem ordinem vita longiore superavi, {⁴³in hoc tantum, ut | |
| superstes essem filio meo}⁴³: namque hic ordo naturalis est, ut sint | |
| parentibus superstites liberi. fata ergo eius generalia dixit, referens | 5 |
| se ad naturalem ordinem, non ad fatum proprium; nam fata supe- | |
| rare nemo hominum potest. unde multi sic distinguunt 'contra ego | |
| vivendo vici' vitam scilicet filii: nam hoc est 'superstes restarem ut | |
| genitor': ut 'mea fata' per exclamationem dictum sit. sciendum | |
| tamen, etiam inrationabilia dolentibus dari. {⁴³vivendo vici] id est | 10 |
| supervixi: veteres enim 'vivendo vincere' dicebant supervivere, ut "multa | |
| virum volvens vivendo saecula vincit": nam et in togatis 'victri- | |
| ces' appellantur, quae viros extulerunt: Plautus in Epidico | |
| "quia tibi licuit eum vivendo vincere".}⁴³ |