| extvlerat lvcem Asinius Pollio dicit, ubique Vergilium | 11.183.1 |
| in diei descriptione sermonem aliquem ponere aptum praesentibus | |
| rebus, ut hoc loco, quia funerum et sepulturarum res agitur, dicit | |
| 'extulerat': item in quarto, quia est navigaturus Aeneas et relicturus | |
| Didonem, dicit "Tithoni croceum linquens Aurora cubile". | 5 |
| quod licet superfluum sit, in multis tamen locis invenitur {⁴³necessarium}⁴³. | |
| miseris mortalibvs qui sunt subiecti tot casibus: Homerus δειλοῖσι | |
| βροτοῖσι, id est miseris mortalibus, non timidis. |