| more tvlere patrvm quia apud varias gentes diversa | 11.186.1 |
| fuerunt genera sepulturae, inde est quod alii obruuntur, alii exurun- | |
| tur, alii proprias remittuntur ad patrias; alii per diem, ut nunc isti, | |
| alii per noctem, ut supra Pallas. et perite has varietates Vergilius | |
| posuit: namque Heraclitus qui omnia vult ex igne constare, dicit | 5 |
| debere corpora in ignem resolvi. Thales vero qui confirmat omnia | |
| ex umore creari, dicit obruenda corpora, ut possint in umorem re- | |
| solvi. ignibvs atris atqui ignes atri non sunt; sed epitheton | |
| traxit de negotio, ut 'atris' diceret, hoc est funebribus, ut paulo | |
| post "maestum funeris ignem", id est funebrem: nam | 10 |
| maestus esse non potest ignis. {⁴³atris cum concipiuntur.}⁴³ |