| havd tanto cessabit cardine rervm aut δεικτικῶς | 1.672.1 |
| dixit, ne in tantum quidem, hoc est brevi occasione cessabit; aut | |
| simpliciter intellegendum est, non poterit in tanta rerum opportu- | |
| nitate cessare, ut sit de proverbio tractum, quo dicitur 'res in car- | |
| dine est', hoc est in articulo. {⁴³quidam sic intellegunt: cum in incerto | 5 |
| statutae res sunt, in cardine esse dicuntur, et translationem verbi a | |
| ianua tractam volunt, quae motu cardinis hac atque illac inpelli potest.}⁴³ |