| finitimos tollvnt in agros qui enim e longinquo ve- | 11.206.1 |
| nerant, referri non poterant. vrbiqve remittvnt deest 'unicui- | |
| que'. et meminit antiquae consuetudinis: nam ante etiam in civitati- | |
| bus sepeliebantur, quod postea Duellio consule senatus prohibuit et | |
| lege cavit, ne quis in urbe sepeliretur: unde imperatores et virgines | 5 |
| Vestae quia legibus non tenentur, in civitate habent sepulchra. | |
| denique etiam nocentes virgines Vestae, {⁴³quia legibus non tenentur,}⁴³ | |
| licet vivae, tamen intra urbem in campo scelerato obruebantur. |