| {⁴³maerentes hoc et ad Latinos et ad Troianos potest referri. | 11.211.1 |
| sane 'maerere' est cum silentio dolere, 'flere' ubertim lacrimas demittere, | |
| 'plorare' cum voce flere, 'plangere' cum aliquibus dictis miserabilibus | |
| pectus et faciem tundere, 'lugere' etiam cum habitus mutatione. | |
| altvm cinerem quia dixerat 'innumeras struxere pyras'.}⁴³ con- | 5 |
| fvsa rvebant ossa focis aut quia dixit simul multos crematos: | |
| aut si ad honoratorum cadavera referas, ut supra diximus, | |
| 'confusa' propter simul animalia concremata. 'ruebant' autem de | |
| cineribus eruebant. {⁴³adnotandum sane quod 'focos' dixerit pyras, cum | |
| focus ara sit deorum penatium. an quod focum dicat ubicumque ignis | 10 |
| est et fovetur: unde et Varro focum dici vult.}⁴³ |