| pacem troiano ab rege petendvm sicut etiam supra | 11.230.1 |
| diximus, cum per gerundi modum aliquid dicimus, per | |
| accusativum elocutionem formemus necesse est, ut 'petendum mihi | |
| est equum': Lucretius "aeternas quoniam poenas in | |
| morte timendum", item Sallustius "castra sine vulnere introi- | 5 |
| tum": nam 'castra' accusativus pluralis est, qui multis errorem facit, | |
| ut videatur esse nominativus, quia neutra triptota sunt et similis | |
| est nominativus accusativo. |