| alta intra limina cogit quaeritur cur ad privatam do- | 11.235.1 |
| mum convocetur senatus, qui non nisi ad publica et augurato con- | |
| dita loca convenire consuevit. sed scimus domum Latini augurato | |
| conditam et eandem tam templum fuisse, quam curiam: namque in | |
| superioribus legimus "tectum augustum", id est augurio | 5 |
| conditum, item paulo post "hinc sceptra accipere et pri- | |
| mos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia | |
| templum". merito ergo ad domum regis, quasi ad locum {⁴³gentibus}⁴³ | |
| publicum, convocatur senatus: nam ait in septimo "tali intus | |
| templo divum patriaque Latinus sede sedens". idcirco etiam | 10 |
| in Palatii atrio, quod augurato conditum est, apud maiores consule- | |
| batur senatus: ubi etiam aries immolabatur, quod, ut in septimo | |
| diximus, Vergilius ad Latini transtulit domum. multi dicunt | |
| perite Vergilium nec templi nec curiae hoc loco fecisse commemo- | |
| rationem, sed tantum dixisse 'tecta regia', ut ostenderet, consilium | 15 |
| quod initur, non esse complendum, quia nec rite est inchoatum: | |
| ea enim quae dicit Latinus, effectu carebunt. |