| vidimvs o cives diomedem {⁴³rhetorice protinus a re coepit; | 11.243.1 |
| neque enim opus erat principio aliquo legationem referenti. et hic figura | |
| est hysteroproteron: natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter | |
| emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque | |
| castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus ad- | 5 |
| moneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud': ideo adiecit 'ille | |
| urbem Argyripam patriae cognomine gentis' et reliqua. illud etiam | |
| ordine congruo subiunxit ad perliciendum animum priusquam quicquam | |
| diceret 'munera praeferimus'. inde ordine 'nomen patriamque docemus, | |
| qui bellum intulerint', hoc est qui, unde, contra quos, qua causa. deinde | 10 |
| ponitur oratio Diomedis, cuius sunt partes duae: una, qua se excusat; | |
| alia, qua etiam illis suadet ut bellum deponant: nam hoc in fine ora- | |
| tionis Venulus addit 'et responsa simul quae sint, rex optime regum, | |
| audisti'. excusatio Diomedis duplex est: fortes sunt Troiani et felices. | |
| fortes breviter ostendit per intermissionem 'mitto ea quae' et reliqua: | 15 |
| frigidus enim locus erat, si virtutem eorum timere diceret quos vicit. | |
| Secundus locus multa continet: tam felices esse, ut de omnibus vindi- | |
| carentur, et singula de singulis mire augendo exsequitur. novissimo | |
| loco de se dixit, ne ei obiceretur: quid te ista movent, si tu nihil passus | |
| es? et auxit quod amisit, et socios adiecit cum exclamatione 'haec adeo | 20 |
| ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore'. ideo se contra Veneris | |
| filium excusat pugnare; nam sequitur 'ne vero, ne me ad tales impel- | |
| lite pugnas'. supererat ut pacem suaderet; ait enim 'munera quae pa- | |
| triis ad me portastis ab oris' et cetera. inde laudem Aeneae ita ad- | |
| didit, ut suam laudem servaret: ibi enim ubi se excusat, non hoc ait, | 25 |
| quia fortis est non adero, sed illud 'quicumque Iliacos ferro violavimus | |
| agros', quasi hoc fatum fuerit omnium; hic ubi suadet pacem, aperte | |
| dicit, pares mihi non estis, et ait 'experto credite, quantus in clipeum | |
| adsurgat, quo turbine torqueat hastam', id est ego fatum timeo, vos | |
| virtutem timere debetis. nam quod adiecit 'si duo praeterea talis Idaea | 30 |
| tulisset', non fuit contentus illum Hectori comparare, nisi adiunxisset | |
| 'hic pietate prior: coeant in foedera dextrae', id est quia pius est, bonus | |
| amicus erit. statim conclusit, sicut ad singula invenies dictum. quod | |
| autem ait 'vidimus, o cives, Diomedem', quasi res magna ei contigerit, | |
| qui talem virum viderit. sane}⁴³ aut 'Diomedem' legendum, ut sit La- | 35 |
| tinus accusativus: et admittitur ecthlipsis, ut "multum ille | |
| et terris iactatus et alto": aut si Graecum accusativum facere | |
| voluerimus, 'Diomede' legamus, ut possit fieri synalipha, sicut | |
| "Euryale infelix, qua te regione reliqui?" si autem 'Dio- | |
| meden' dixerimus, nec Latinum est, nec Graecum, nec versus ratio | 40 |
| consistit: numquam enim ecthlipsis fit per 'n' litteram. tamen me- | |
| lius est ut 'Diomede' legamus, ut sit Graecus accusativus. nomina | |
| enim Graeca in 'ης' exeuntia, quae genetivum in 'εος' mittunt per | |
| plenam elocutionem, cum eundem casum per synaeresin in 'ους' | |
| miserint, accusativum in 'η' mittant necesse est, ideo quia cum na- | 45 |
| turam suam servant, accusativum in vocalem mittunt, non in con- | |
| sonantem, et debet synaeresis plenitudinis servare rationem: ut ecce | |
| Διομήδης plena declinatio est τοῦ Διομήδεος τῷ Διομήδει τὸν Διο- | |
| μήδεα, per synaeresin autem facit τοῦ Διομήδους τῷ Διομήδει τὸν | |
| Διομήδη. ergo hic accusativus ideo in 'η' exit, non in 'ν', quia | 50 |
| cum integrum est hoc nomen, in 'εος' exit et crescit eius genetivus: | |
| si enim isosyllabus sit nominativo, accusativum in 'ν' mittit nec | |
| habet 'σ' in genetivo, ut Θουκυδίδης, τοῦ Θουκυδίδου, τὸν Θουκυ- | |
| δίδην: nam Διομήδης ideo in genetivo 'ς' habet, quia et cum in- | |
| tegrum est et Διομήδεος facit, habet 'ς' consonantem. | 55 |