| et premere et laxas sciret dare ivssvs habenas per- | 1.63.1 |
| mansit in translatione, {⁴³ut "vinclis et carcere frenat"}⁴³. 'iussus' autem | |
| ob hoc posuit, quia suo nihil facit imperio. nam tolle hoc, et | |
| maior est omnibus diis, si ad eius voluntatem possunt elementa | |
| confundi: ut ipse "Aeolus mihi iussa capessere fas est". simul | 5 |
| ventorum ostenditur vis, quibus parum fuerat montem superponi, | |
| nisi et regem acciperent, qui ipse quoque alieno pareret impe- | |
| rio. {⁴³et premere e. l. s. d. i. h.] alioquin Iunoni obsequi non posset. | |
| alii 'iussus' ita intellegunt, non cum iuberetur eum hoc facere, sed | |
| ita administrare, ut etiam iussus erat, secundum desiderium temporum.}⁴³ | 10 |