| nvnc etiam horribili visv p. s. hoc loco nullus dubitat | 11.271.1 |
| fabulae huius ordinem a Vergilio esse conversum: nam Diomedis | |
| socios constat in aves esse conversos post ducis sui interitum, quem | |
| extinctum inpatienter dolebant. hae aves hodieque Latine Diome- | |
| deae vocantur, Graeci eas ἐρωδιούς dicunt. habitant autem in in- | 5 |
| sula quae est haud longe a Calabria, in conspectu Tarentinae civi- | |
| tatis. quinetiam de his avibus dicitur quod Graecis navibus laetae | |
| occurrant, alienas vehementer fugiant, memores et originis suae et | |
| quod Diomedes ab Illyriis interemptus est. portenta s. re vera | |
| enim portentum est homines in aves esse conversos. | 10 |