| veneris violavi vvlnere dextram artificiose agit: | 11.277.1 |
| nam sciens ea quae dicuntur in fine, animis inhaerere, suos casus | |
| ultimos memorat. perite etiam Venerem tantum vulneratam a se | |
| esse dicit, Martis supprimens nomen, quod ei poterat esse glorio- | |
| sius: ut videatur omnia quae pertulit, odio Veneris pertulisse, contra | 5 |
| cuius filium nunc vocatur ad pugnam, ut negans etiam nunc paria | |
| formidare videatur. 'dextram' autem secundum Homerum dicit, qui | |
| ait ἐπὶ καρπῷ. |