| ante eqvidem svmma de re statvisse latini latenter | 11.302.1 |
| arguit Turnum, quod sibi non obtemperaverit, ut foedus fieret, in | |
| septimo scilicet ubi dixit "te, Turne, nefas, te triste ma- | |
| nebit supplicium": nam modo hoc tempus revolvit. vellem | |
| statvisse olim est quod volui his malis terminum dare. 'vellem' | 5 |
| autem 'statuisse' sic dixit ut 'vellem fecisse': et est conpendiosa | |
| elocutio, cum querimur non esse factum quod fieri debuit. |