| invictisqve viris gerimvs atqui supra legimus | 11.306.1 |
| "bis capti Phryges". sed invictos ideo dicit, quia sequetur 'nec | |
| victi possunt absistere ferro'. 'possunt' autem 'absistere' mire ait, | |
| ac si diceret: etiam si velint, eos a bellis discedere natura non pa- | |
| titur. {⁴³Ennius "qui vincit non est victor, nisi victus fatetur". | 5 |
| Varro et ceteri invictos dicunt Troianos, quia per insidias oppressi sunt: | |
| illos enim 'vinci' adfirmant qui se dedunt hostibus.}⁴³ |