| est antiqvvs ager tvsco mihi proximvs amni hoc loco | 11.316.1 |
| Donatus erravit dicens, agrum quem Latinus donare disponit, esse in | |
| Campania iuxta Vfentem fluvium, {⁴³quod etiam Clanarius ait,}⁴³ cuius | |
| terras vicinas Tusci aliquando tenuerunt, ut inde dictum sit 'Tusco | |
| mihi proximus amni'. agit etiam hoc argumento, quod illic est locus | 5 |
| qui hodieque pinetum vocatur. sed constat omnia illa loca esse | |
| campestria, nec procedit quod dicitur 'celsi plaga pinea montis'. | |
| unde sequenda est potius Livii, Sisennae et Catonis auctoritas: nam | |
| paene omnes antiquae historiae scriptores in hoc consentiunt. Cato | |
| enim in originibus dicit Troianos a Latino accepisse agrum, qui est | 10 |
| inter Laurentum et castra Troiana. hic etiam modum agri com- | |
| memorat et dicit, eum habuisse iugera iiDCC. {⁴³sane 'antiquus' potest | |
| et nobilis accipi: vel secundum Trebatium qui de religionibus libro sep- | |
| timo ait "luci qui sunt in agris qui concilio capti sunt, hos | |
| lucos eadem caerimonia moreque conquiri haberique oportet, | 15 |
| ut ceteros lucos qui in antiquo agro sunt". 'antiquum agrum' | |
| Romanum cogit intellegi.}⁴³ tvsco mihi proximvs amni Tiberino. |