{⁴³bis denas italo texamvs robore naves quaeritur unde scierit 11.326.1
Latinus, viginti naves habuisse Aenean; sed ita absolvitur: potuit
speculatione, potuit rumore cognoscere, postremo aestimatione dixit, quae
amplius solet conplecti: quia de viginti navibus unam periisse cum
Oronte, quattuor in Sicilia concrematas. texamvs quidam 'texamus' 5
proprie dictum tradunt, quia loca in quibus naves fiunt, graece ναυ-
πήγια, latine textrina dici: Ennius dicit "idem campus habet tex-
trinum navibus longis": navalia enim non esse ναυπήγια, sed νεώρια.}⁴³