et sellam regni trabeamqve insignia nostri bene 11.334.1
'nostri'. Romanorum enim imperatorum insigne fuit sella curulis
et trabea: nam diadema, ut aliarum gentium reges, non habebant.
et sciendum sellam curulem a curru dictam, quod hi tantum ea
utebantur qui triumphali curru invecti fuissent: sicut etiam palmata 5
dicitur toga quam merebantur hi qui reportassent de hostibus palmam.