| tv faciem illivs 'faciem' pro vultu posuit. nullus enim | 1.683.1 |
| faciem alterius potest accipere, sed vultum, qui pro mentis quali- | |
| tate formatur: unde infra est 'et notos pueri puer indue vultus'. | |
| {⁴³tv faciem illivs] quod difficile numini non est, ut in faciem mu- | |
| tetur alterius. sane 'illius' in Georgicis corripuit, ut "illius inmen- | 5 |
| sae".}⁴³ noctem non amplivs vnam ut supra diximus artis poeticae | |
| est non omnia dicere: unde nunc praemisit 'noctem unam'; nec | |
| enim dicturus est aut abscessum Cupidinis aut adventum Ascanii. |