| rem nvlli obscvram callide et oratorie agit et in omni- | 11.343.1 |
| bus adulatorie respondet dictis Latini: supra enim ille dixerat | |
| "ante oculos interque manus sunt omnia vestras". sane quasi | |
| praedictum oratorem exprimit, quia supra de eo dixit 'et lingua | |
| melior'. {⁴³et 'rem consulis' pro 'de re consulis': Plautus "consulere | 5 |
| quiddam est quod tecum volo". sed Drances, sicut dictum est, rhe- | |
| torice suadet de pace. nam et pacem faciendam hortatur, et accusatio- | |
| nem in Turnum dirigit, et quae a Latino indubitanter universa dicta | |
| sunt, quae pacem fieri suadeant, Drances eadem omnia respondens, ad- | |
| dit etiam de filia danda Aeneae, quod Latinus ante reticuerat, | 10 |
| "quin natam egregio genero": quasi non aliter firma erit pax, quam | |
| fieri vis: quia sciebat hoc Turnum graviter esse laturum, in invidiam | |
| personam eius adducens "dicam equidem, licet arma mihi | |
| mortemque minetur". et ne mirum esset, qui sic libere responderet, | |
| ante eius et mores et causam praedixit 'lingua melior', 'seditione po- | 15 |
| tens', 'idem infensus, quem gloria' et reliqua. duae tamen hic faciendae | |
| pacis praecipue causae sunt, quod victi sunt, et Turnus singulari cer- | |
| tamine congredi debeat. vocis egentem genetivo iunxit, ut | |
| "cum classis egeret".}⁴³ |