rem nvlli obscvram callide et oratorie agit et in omni-
|
11.343.1
|
bus adulatorie respondet dictis Latini: supra enim ille dixerat
|
|
"ante oculos interque manus sunt omnia vestras". sane quasi
|
|
praedictum oratorem exprimit, quia supra de eo dixit 'et lingua
|
|
melior'. {⁴³et 'rem consulis' pro 'de re consulis': Plautus "consulere
|
5
|
quiddam est quod tecum volo". sed Drances, sicut dictum est, rhe-
|
|
torice suadet de pace. nam et pacem faciendam hortatur, et accusatio-
|
|
nem in Turnum dirigit, et quae a Latino indubitanter universa dicta
|
|
sunt, quae pacem fieri suadeant, Drances eadem omnia respondens, ad-
|
|
dit etiam de filia danda Aeneae, quod Latinus ante reticuerat,
|
10
|
"quin natam egregio genero": quasi non aliter firma erit pax, quam
|
|
fieri vis: quia sciebat hoc Turnum graviter esse laturum, in invidiam
|
|
personam eius adducens "dicam equidem, licet arma mihi
|
|
mortemque minetur". et ne mirum esset, qui sic libere responderet,
|
|
ante eius et mores et causam praedixit 'lingua melior', 'seditione po-
|
15
|
tens', 'idem infensus, quem gloria' et reliqua. duae tamen hic faciendae
|
|
pacis praecipue causae sunt, quod victi sunt, et Turnus singulari cer-
|
|
tamine congredi debeat. vocis egentem genetivo iunxit, ut
|
|
"cum classis egeret".}⁴³
|
|