| fvgae fidens illud respicit quod bella deseruit, Iunone | 11.351.1 |
| faciente: {⁴³vel quia eius exercitus fugit}⁴³. 'fugae' autem figurate dixit | |
| pro 'fuga fidens'. caelvm territat armis dictum quidem Ver- | |
| gilii gravitati non congruit, sed perite Dranci haec data sunt verba, | |
| qui tumida uti oratione inducitur: unde ei paulo post Turnus obicit, | 5 |
| "quae tuto tibi magna volant", item "proinde tona | |
| eloquio", item "ventosa in lingua". deinde diximus Dran- | |
| cem librare se ad orationem Latini: unde nunc dicit 'et caelum | |
| territat armis', quia audierat 'bellum inportunum, cives, cum gente | |
| deorum', {⁴³id est contra eos pugnat, qui favore <deorum> nituntur}⁴³. | 10 |
| {⁴³caelvm t. a.] quasi vanus et qui ventis minetur.}⁴³ |