| aeterno foedere firmes natae scilicet coniunctione: | 11.356.1 |
| nam munera et contemni poterant, generis vero coniunctione in | |
| aeternum pacis foedera firmabantur. hoc autem dicto latenter etiam | |
| Latini pudorem exonerat, qui Turno etiam suam promiserat filiam, | |
| dicens causam reipublicae praeponderare debere et propter pacem | 5 |
| civium Turno Aenean esse praeferendum. |