larga qvidem semper drance tibi copia fandi tvm 11.378.1
cvm bella manvs poscvnt sunt multa sua vi optima, quae quo-
niam per se non possunt vituperari, ab accidentibus vituperantur,
ut hoc loco quoniam eloquentia per se est optima, eam culpat ex
tempore, dicens: tunc incumbis eloquentiae, cum manus bella de- 5
poscunt. {⁴³et ostendere vult omnem illam orationem Drancis non con-
silio, sed timiditate prolatam. sane rhetorice responsurus Turnus bene
coepit a Drance: ante enim se defendit, tunc de bello sententiam dicit.
et primum hoc dicit, quod eloquens et infirmus sententias de bello audeat
ferre, dicendo 'larga quidem semper Drance' et cetera, et 'dum distinet 10
hostem' et reliqua. inde pro se agit, per enumerationem ostendens id
falsum esse, quod dicatur victus 'Iliaco tumidum qui sanguine Thybrim'
et cetera. sed obicitur: in futurum spes nulla est. execratur omen
'capiti cane talia demens Dardanio', et ex adversariorum persona rem
adtenuat dicendo 'extollere vires gentis bis victae'. etiam illi rei re- 15
spondet quam dixerat Drances, vim se timere 'vel cum se pavidum' et
reliqua, et 'numquam animam talem' et reliqua. dilata autem de sin-
gulari certamine quaestione quasi aliam orationem inchoat 'nunc ad te
et tua' et reliqua. sed haec in sequentibus singulatim tractanda sunt.}⁴³