| vel cvm se pavidvm contra mea ivrgia fingit contra | 11.406.1 |
| illud quod ait "det libertatem fandi flatusque remittat". | |
| nam hoc dicit: timorem suum naturalem invidiose in meam causam | |
| retorquet, ut meae praesentiae, non illius naturae, quod timet esse | |
| videatur. hoc est enim quod planius infert, dicens 'et formidine | 5 |
| crimen acerbat', {⁴³id est quam simulat}⁴³. |