si nvllam nostris vltra spem ponis in armis insinua- 11.411.1
tione utitur, id est callido et subtili aditu ad persuadendum: vult
enim dicere melius esse interire, quam pacem rogare. quod quia
aperte non audet, latenter et paulatim ad hoc serpit. namque
inter principium et insinuationem hoc interest, quod principium est 5
aperta rei enuntiatio, insinuatio autem, ut diximus, est callida et
subtilis oratio. 'in armis' {⁴³autem}⁴³ aut meis, aut Latinorum omnium
generaliter. {⁴³vltra modo tempus significat, alias locum.}⁴³