| qvamqvam o si solitae qvidqvam virtvtis adesset | 11.415.1 |
| non se inertiae arguit, sed queritur de virtute omissa per neglegen- | |
| tiam. {⁴³et videtur voluisse dicere: si solitae quicquam virtutis adesset, | |
| numquam ad hoc cogeremur; sed reliquit.}⁴³ 'o' autem dolentis est ex- | |
| clamatio, et intellegimus inmoratam esse illic eius orationem: nam | 5 |
| exarsit dolore, quia aperte non potuit dicere moriendum potius esse, | |
| quam hostes rogandos: quod tamen dixit, conferens se ad alias per- | |
| sonas et laudans eos quibus contigit perire, ne ista conspicerent. {⁴³et | |
| servavit viri fortis personam, ut paenituerit eum dixisse 'oremus pacem'.}⁴³ |