| sin et troianis cvm mvlto gloria venit sangvine | 11.421.1 |
| mire agit, post confirmatas partes suas Troianorum {⁴³integras}⁴³ vires | |
| inminuens. quid enim proderat dixisse, quod superessent Latinis | |
| auxilia, si etiam Troianorum integrae vires esse probarentur? | |
| cvm mvlto gloria venit sangvine ac si diceret: non est iudi- | 5 |
| canda victoria quae per inmensa detrimenta contingit. et hoc est | |
| unde laudat Sallustius duces, qui victoriam "incruento exercitu" | |
| reportaverunt. |