| indecores 'decor' decoris facit, sicut 'auctor' auctoris: | 11.423.1 |
| 'decus' decoris, sicut 'pecus' pecoris. similiter facit in compositione | |
| 'indecor' indecoris, 'indecus' indecoris. ergo in neutro 'co' brevis | |
| est, in masculino producitur: unde apparet systolen fecisse Vergi- | |
| lium. nam 'indecores' nominativus est pluralis a masculino, ab eo | 5 |
| quod est 'indecor': nam non potest 'hic indecus' facere: neutrum | |
| enim 'us' terminatum, masculinum ex se non facit. aut certe dica- | |
| mus 'indecores' declinationem esse, cuius nominativus singularis non | |
| invenitur. in limine primo quasi in ipso initio et aditu infeli- | |
| citatis: et ad illud respexit quod supra dixerat "et semel | 10 |
| agmine verso funditus occidimus". |