| at messapvs erit felixqve tolvmnivs bene duo iunxit | 11.429.1 |
| quae quaeruntur in bello, fortitudinem et felicitatem: nam de Mes- | |
| sapo iam legimus "quem neque fas igni cuiquam, | |
| nec sternere ferro". utrumque autem contra Diomedem dixit, | |
| quem dicendo Graecum, inertem significavit. infelicitatem vero eius | 5 |
| supra dicta legatorum verba testantur. {⁴³oportune ergo hic 'felix', quod | |
| Diomedi nec post victoriam contingit.}⁴³ |