| piscosove amne padvsae Padusa pars est Padi: nam | 11.457.1 |
| Padus licet unus sit fluvius, habet tamen fluenta plurima, e quibus | |
| est Padusa, quae quibusdam locis facit paludem, quae plena est | |
| cycnorum. {⁴³alii Padum tribus fontibus nasci dicunt, ex quibus uni sit | |
| vocabulum Padusa: qui diffusus in modum stagni in amnem digeritur; | 5 |
| nam ideo 'per stagna loquacia'. alii partem fluminis Padi, in quam | |
| descenditur fossa: Valgius in elegis "et placidam fossae qua iun- | |
| gunt ora Padusam navigat Alpini flumina magna Padi". ce- | |
| terum illud incongruum est Padusam feminino genere iuxta veteres | |
| Padum dictum: Titinius in Setina "vidistin Tiberim? vidi: qui | 10 |
| illam derivet, beaverit agrum Setinum".}⁴³ |