{⁴³matronae nunc feminae. quidam sane arbitrantur inter ma- 11.476.1
tronam et matremfamilias hoc interesse, quod matrona dicatur primi
pueri mater, materfamilias quae plures peperit. alii hoc putant rectius,
matronam dici quae in matrimonium cum viro convenerit et in eo ma-
trimonio manserit, etiam si liberi nondum fuerint: dictam matris no- 5
mine, spe atque omine, unde et matrimonium dictum. matrem vero fa-
milias eam esse, quae in mariti manu manicipioque, aut in cuius
maritus manu mancipioque esset, quoniam in familiam quoque mariti
et sui heredis locum venisset. alii matronas virgines nobiles dicunt,
matresfamilias vero illas quae in matrimonium per coemptionem convene- 10
runt: nam per quandam iuris solemnitatem in familiam migrant mariti.}⁴³
vocat labor vltimvs omnes omnes ad laborem ultima necessitas
convocat. {⁴³alii 'ultimus' hypallagen volunt esse pro 'ultimis'.}⁴³