| aeole rhetoricum est in omni petitione haec observare, | 1.65.1 |
| ut possit praestare qui petitur, ut sit possibilitas, ut sit res iusta | |
| quae petitur, ut habeat modum petitio, ut sequatur remuneratio. | |
| et sciendum est secundum hunc ordinem omnes petitiones formare | |
| Vergilium, ut in hoc loco possibilitas est 'et mulcere dedit fluctus | 5 |
| et tollere vento'. iusta petitio est 'gens inimica mihi'; omne enim | |
| quod contra inimicos petimus iustum est. modus petitionis est 'et | |
| dissice corpora ponto'. remuneratio 'sunt mihi bis septem prae- | |
| stanti c. n.' aeole incvte vim ventis ordo ipse est. et est | |
| figura parenthesis. inter parenthesin et ellipsin hoc interest, quod | 10 |
| parenthesis es quotiens remota de medio sententia integer sermo | |
| perdurat; plenum namque est 'Aeole incute vim ventis'. item | |
| "Aeneas rapidum ad naves praemittit Achatem". ellipsis autem | |
| est quotiens remotis interpositis deest aliquid, ut est "quos ego— | |
| post mihi non simili poena"; deest enim 'adfligam'. {⁴³aeole] | 15 |
| sane antiqui quotiens a minoribus beneficium petebant, a nomine inci}⁴³- | |
| {⁴³piebant, et erat honoratius si nomen ipsius ante praeferrent.}⁴³ divvm | |
| pater atqve hominvm rex {⁴³Iuppiter. et}⁴³ periphrasis est, id est cir- | |
| cumlocutio. {⁴³'pater' autem a Vergilio ad eminentiam ponitur, ut "pater | |
| Aeneas" et "pater Appenninus".}⁴³ | 20 |