| velocem interea licet 'interea' particula negotia semper | 11.532.1 |
| praeteritis futura coniungat, tamen abruptus est et vituperabilis | |
| transitus. habet autem tales transitus et in superioribus libris et | |
| in sequenti praecipue, ubi Iuppiter appellat Iunonem. opim 'Opim' | |
| quando dicimus, nympham significamus; si autem dicamus 'opem', | 5 |
| auxilium intellegimus: Terentius "Iuno Lucina fer opem; serva me, | |
| obsecro"; 'opes' vero numero plurali censum accipimus: nam 'Ops' | |
| Terra est, uxor Saturni, quam Graeci Rheam vocant. {⁴³sane hoc no- | |
| men ipsius Dianae fuisse, ab Ephesiis dedicato templo ei inpositum, | |
| Alexander Aetolus, poeta, in libro qui inscribitur Musae, refert: quod | 10 |
| hoc loco peritissimus antiquitatis poeta sociae eius inposuit. quidam | |
| dicunt Opim et Hecaergen primas ex Hyperboreis sacra in insulam | |
| Delum occultata in fascibus mergitum pertulisse. alii putant Opim et | |
| Hecaergon nutritores Apollinis et Dianae fuisse: hinc itaque Opim | |
| ipsam Dianam cognominatam, quod supra dictum est, Apollinem vero | 15 |
| Hecaergon; vel quod †proxima luna quae Diana terris facile conspi- | |
| ciat quoniam vita i vocali ecaergas sola ΤΟ ΤΟΥ ΚΑΕΝΙΙΕϹΤΙ ΜΕΚΡΟΜΕΝ | |
| hoc e longinquo. alii a latone caeptos non adducatus: et ideo poetam | |
| Triviae custodem Opim induxisse.}⁴³ |