{⁴³cara mihi ante alias ante omnes cara, omnium carissima, 11.537.1
ut "o felix una ante alias".}⁴³ neqve enim novvs iste
dianae venit amor firmiores enim sunt antiquiores amicitiae: Te-
rentius "per amicitiam, quae coepta a parvulis cum aetate
adcrevit simul", Iuvenalis "ille excludatur amicus 5
iam senior, cuius barbam tua ianua vidit".