| ipse pater famvlam voveo bene 'ipse pater', quia aucto- | 11.558.1 |
| ramenti potestatem nisi patres non habent. 'voveo' autem consecro | |
| in tuum ministerium: unde et Camilla dicta est, licet supra | |
| eam a matre dixerit esse nominatam. sed illud poetice dictum est: | |
| nam 'Camilla' quasi ministra dicta est, {⁴³quod superius expositum est}⁴³: | 5 |
| ministros enim et ministras inpuberes camillos et camillas in sacris | |
| vocabant, unde et Mercurius Etrusca lingua Camillus dicitur, quasi | |
| minister deorum. {⁴³in sacris tamen legitur posse etiam opera consecrari | |
| ex servis, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis | |
| nexu †aut enim numen famulae, quam servi significatio condicionis.}⁴³ | 10 |