| non illvm tectis vllae non moenibvs vrbes acce- | 11.567.1 |
| pere non mirum a nulla hunc civitate susceptum: nam licet Pri- | |
| vernas esset, tamen quia in Tuscorum iure paene omnis Italia fuerat, | |
| generaliter in Metabum omnium odia ferebantur. nam pulsus fuerat | |
| a gente Volscorum, quae etiam ipsa Etruscorum potestate regeba- | 5 |
| tur: quod Cato plenissime exsecutus est. hinc est "multae | |
| illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum": | |
| quod non procederet, nisi inter eos essent iura conubii. non | |
| moenibvs vrbes accepere non tectis, non moenibus, hoc est nec | |
| in civitatem nec in privatam admissus est domum. et sic ista etiam | 10 |
| in primo {⁴³libro}⁴³ separavit "urbe domo socias". sciendum autem | |
| 'moenia' abusive dici omnia publica aedificia, ut "dividi- | |
| mus muros et moenia pandimus urbis": nam proprie 'moenia' | |
| sunt tantum muri, dicta quasi 'munia' a munitione civitatis. |