non illvm tectis vllae non moenibvs vrbes acce- 11.567.1
pere non mirum a nulla hunc civitate susceptum: nam licet Pri-
vernas esset, tamen quia in Tuscorum iure paene omnis Italia fuerat,
generaliter in Metabum omnium odia ferebantur. nam pulsus fuerat
a gente Volscorum, quae etiam ipsa Etruscorum potestate regeba- 5
tur: quod Cato plenissime exsecutus est. hinc est "multae
illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum":
quod non procederet, nisi inter eos essent iura conubii. non
moenibvs vrbes accepere non tectis, non moenibus, hoc est nec
in civitatem nec in privatam admissus est domum. et sic ista etiam 10
in primo {⁴³libro}⁴³ separavit "urbe domo socias". sciendum autem
'moenia' abusive dici omnia publica aedificia, ut "dividi-
mus muros et moenia pandimus urbis": nam proprie 'moenia'
sunt tantum muri, dicta quasi 'munia' a munitione civitatis.