| haec cape generaliter dixit arcum, pharetram, ut sequen- | 11.590.1 |
| tia indicant: nam dicit 'et ultricem pharetra deprome sagittam'. | |
| {⁴³et neotericum putatur ipsum 'sagittam ultricem'.}⁴³ vltricem nomina | |
| {⁴³omnia in 'x' littera}⁴³ terminata ablativum singularem in 'e' mittunt, | |
| genetivum vero pluralem in 'um', exceptis his quae omnis sunt | 5 |
| generis, ut 'felix'; nam et 'ab hoc felici' et 'horum felicium' facit: | |
| Lucanus "felici non fausta loco tentoria ponens". | |
| quod receptum est ideo, quia genetivus pluralis a nominativo plu- | |
| rali minor esse non debet, sed aut par, aut maior una syllaba. et | |
| quia a neutro facit 'felicia', 'felicum' dicere non debemus, ne propter | 10 |
| alia genera huic praeiudicemus. namque ab eo quod est 'felices' | |
| ut 'felicium' dicamus, ratio patitur: una enim crescit syllaba: ab eo | |
| quod est 'felicia' ut 'felicum' dicamus non procedit, ne minor sit | |
| genetivus a nominativo plurali. similiter et 'ultricium' et 'victri- | |
| cium' dicimus, licet in his neutrum genus in numero singulari non | 15 |
| inveniatur. |