qvales threiciae Tanais fluvius est, qui separat Asiam 11.659.1
ab Europa, circa quem antea Amazones habitaverunt; unde se postea
ad Thermodonta, fluvium Thraciae, transtulerunt: quod etiam Sal-
lustius testatur, dicens "dein campi Themiscyrei, quos habuere
Amazones, ab Tanai flumine, incertum quam ob causam, 5
digressae". {⁴³has quidam dicunt stato die solitas cum Scythis coire.
flvmina pro flumine, aut fluenta.}⁴³ thermodontis plenum est 'Ther-
modoon', sed per synaeresin 'Thermodon' fecit: unde 'don' circum-
flexum habebit accentum. Graeca enim nomina necesse est ut cir-
cumflectantur, quotiens fit synaeresis exigente metri necessitate. 10
ergo si sit 'Thermodoon', 'do' acutum habebit accentum: quod si
'Thermodon' fecerit, et in finalem transfertur, et mutatur accentus:
nam circumflexus fit.