hippolyten haec Amazonum fuit regina, cui victae Her- 11.661.1
cules balteum sustulit. {⁴³huius filia fuit Antiopa, quam Theseus ra-
puit, unde Hippolytus.}⁴³ martia aut bellicosa, aut Martis filia. {⁴³quae
ab Achille occisa ac mortua adamata est: ut non nulli vero adserunt,
cum Achille concubuit, et ex eo Caystrum filium edidit, ex quo flumen 5
Lydiae ita appellatur. refert autem aut addita est praepositio 're',
id est 'fert', aut mutata pro 'infert'.}⁴³